Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut præceperat mihi (Prophetia Ezechielis 24, 18)
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis (Prophetia Ezechielis 24, 19)
loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)
eritque Hiezecihel vobis in portentum juxta omnia quæ fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 24, 24)
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 24, 27)
fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis (Prophetia Ezechielis 25, 2)
et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israël quoniam desolata est et super domum Juda quoniam ducti sunt in captivitatem (Prophetia Ezechielis 25, 3)
idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum (Prophetia Ezechielis 25, 4)
idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 25, 7)
et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israël et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 25, 14)
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractæ sunt portæ populorum conversa est ad me implebor deserta est (Prophetia Ezechielis 26, 2)
quia hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cœtu populoque magno (Prophetia Ezechielis 26, 7)