Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hæc et qui dissolvit pactum numquid effugiet (Prophetia Ezechielis 17, 15)
et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prœlium in jactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas (Prophetia Ezechielis 17, 17)
propterea hæc dicit Dominus Deus vivo ego quoniam juramentum quod sprevit et fœdus quod prævaricatus est ponam in caput ejus (Prophetia Ezechielis 17, 19)
hæc dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum ejus tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem (Prophetia Ezechielis 17, 22)
et hæc quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem (Prophetia Ezechielis 18, 11)
pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 18, 18)
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)
anima quæ peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii justitia justi super eum erit et impietas impii erit super eum (Prophetia Ezechielis 18, 20)
fili hominis loquere senioribus Israël et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 3)
et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Ægypti nolite pollui ego Dominus Deus vester (Prophetia Ezechielis 20, 7)
quia judicia mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur (Prophetia Ezechielis 20, 16)
dixi autem ad filios eorum in solitudine in præceptis patrum vestrorum nolite incedere nec judicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini (Prophetia Ezechielis 20, 18)