Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras (Prophetia Ezechielis 5, 5)
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)
et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt cum fecero in te judicia in furore et in indignatione et in increpationibus iræ (Prophetia Ezechielis 5, 15)
fili hominis pone faciem tuam ad montes Israël et prophetabis ad eos (Prophetia Ezechielis 6, 2)
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quæ fecerunt in universis abominationibus suis (Prophetia Ezechielis 6, 9)
nunc finis super te et emittam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas (Prophetia Ezechielis 7, 3)
et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 7, 4)
nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)
et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuæ in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens (Prophetia Ezechielis 7, 9)
iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis (Prophetia Ezechielis 7, 11)
venit tempus adpropinquavit dies qui emit non lætetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 12)
canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 14)