Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur (Liber Ieremiae 26, 8)
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus hæc et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini (Liber Ieremiae 26, 9)
et audierunt principes Juda verba hæc et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ Domini novæ (Liber Ieremiae 26, 10)
et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)
et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis (Liber Ieremiae 26, 12)
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)
surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes (Liber Ieremiae 26, 17)
Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)
et audivit rex Joachim et omnes potentes et principes ejus verba hæc et quæsivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Ægyptum (Liber Ieremiae 26, 21)
igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum (Liber Ieremiae 26, 24)
hæc dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)
porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)