Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim (Liber Isaiae 29, 11)
et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras (Liber Isaiae 29, 12)
et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem ejus longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis (Liber Isaiae 29, 13)
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus ejus et intellectus prudentium ejus abscondetur (Liber Isaiae 29, 14)
qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a justo (Liber Isaiae 29, 21)
omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium (Liber Isaiae 30, 5)
onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit (Liber Isaiae 30, 6)
populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini (Liber Isaiae 30, 9)
et comminuetur sicut conteritur lagœna figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquæ de fovea (Liber Isaiae 30, 14)
populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Liber Isaiae 30, 19)
et aures tuæ audient verbum post tergum monentis hæc via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram (Liber Isaiae 30, 21)
et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)