Mosaico decorativo

Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó

  • hæc populum justum et semen sine querella liberavit a nationibus quæ illum conprimebant (Liber Sapientiae 10, 15)

  • intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis (Liber Sapientiae 10, 16)

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens (Liber Sapientiae 11, 15)

  • non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)

  • aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes (Liber Sapientiae 11, 19)

  • quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)

  • sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuæ sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti (Liber Sapientiae 11, 21)

  • sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11, 24)

  • quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (Liber Sapientiae 11, 26)

  • non quia inpotens eras in bello subicere impios justis aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare (Liber Sapientiae 12, 9)

  • sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 12, 10)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina