Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8, 31)
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum (Liber Exodus 8, 32)
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 1)
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)
et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quæ possidebat Israël ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum (Liber Exodus 9, 7)
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti (Liber Exodus 9, 11)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra (Liber Exodus 9, 14)
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (Liber Exodus 9, 15)
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)
adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere (Liber Exodus 9, 17)
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus justus ego et populus meus impii (Liber Exodus 9, 27)