Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento (Liber Proverbiorum 16, 16)
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis (Liber Proverbiorum 16, 19)
fons vitæ eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas (Liber Proverbiorum 16, 22)
favus mellis verba conposita dulcedo animæ et sanitas ossuum (Liber Proverbiorum 16, 24)
non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens (Liber Proverbiorum 17, 7)
quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit (Liber Proverbiorum 17, 16)
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur (Liber Proverbiorum 17, 17)
homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo (Liber Proverbiorum 17, 18)
occasiones quærit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis (Liber Proverbiorum 18, 1)
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum (Liber Proverbiorum 18, 13)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)
cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quærit doctrinam (Liber Proverbiorum 18, 15)