Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna (Liber II Maccabaeorum 14, 1)
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare (Liber II Maccabaeorum 14, 3)
tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum (Liber II Maccabaeorum 14, 6)
nam quamdiu superest Judas inpossibile est pacem esse negotiis (Liber II Maccabaeorum 14, 10)
qui statim Nicanorem præpositum elefantorum ducem misit Judæam (Liber II Maccabaeorum 14, 12)
audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent (Liber II Maccabaeorum 14, 19)
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellæ prolatæ sunt et positæ (Liber II Maccabaeorum 14, 21)
præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret (Liber II Maccabaeorum 14, 29)
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in æternum inpollutam domum istam quæ nuper mundata est (Liber II Maccabaeorum 14, 36)