Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
et is qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute (Liber II Maccabaeorum 3, 28)
hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est (Liber II Maccabaeorum 3, 30)
tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt (Liber II Maccabaeorum 3, 34)
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Cœlesyriæ et Fœnicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit (Liber II Maccabaeorum 4, 4)
videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)
sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 4, 7)
super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere (Liber II Maccabaeorum 4, 9)
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Johannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium jura destituens prava instituta sancibat (Liber II Maccabaeorum 4, 11)
etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephœborum in lupanaribus ponere (Liber II Maccabaeorum 4, 12)
misit Jason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari (Liber II Maccabaeorum 4, 19)
misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)
et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)