Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod justum est judicate (Liber Iob 6, 29)
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum (Liber Iob 7, 17)
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis (Liber Iob 7, 20)
respondens autem Baldad Suites dixit (Liber Iob 8, 1)
numquid Deus subplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est (Liber Iob 8, 3)
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus (Liber Iob 8, 5)
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua (Liber Iob 8, 11)
sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritæ peribit (Liber Iob 8, 13)
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis (Liber Iob 8, 20)
et respondens Job ait (Liber Iob 9, 1)
vere scio quod ita sit et quod non justificetur homo conpositus Deo (Liber Iob 9, 2)
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille (Liber Iob 9, 3)