Mosaico decorativo

Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó

  • tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)

  • omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)

  • tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti (Liber Iudith 3, 9)

  • nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt (Liber Iudith 3, 11)

  • præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)

  • pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa (Liber Iudith 3, 14)

  • sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat (Liber Iudith 4, 5)

  • ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes (Liber Iudith 4, 6)

  • et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)

  • et clamaverunt ad Deum Israël unianimiter ne darentur in prædam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus (Liber Iudith 4, 10)

  • memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina