Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
filii autem Cenez Othonihel et Saraja porro filii Othonihel Athath (Liber I Paralipomenon 4, 13)
filii Semei sedecim et filiæ sex fratres autem ejus non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 4, 27)
et percusserunt reliquias quæ evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 4, 43)
porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe ejus principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Joseph (Liber I Paralipomenon 5, 2)
porro Bala filius Azaz filii Samma filii Johel ipse habitavit in Arœr usque ad Nebo et Beelmeon (Liber I Paralipomenon 5, 8)
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad (Liber I Paralipomenon 5, 9)
filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (Liber I Paralipomenon 5, 18)
ceperuntque omnia quæ possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia (Liber I Paralipomenon 5, 21)
filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)
et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Jesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoja et Jedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis (Liber I Paralipomenon 5, 24)
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis (Liber I Paralipomenon 5, 25)
porro Merajoth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob (Liber I Paralipomenon 6, 7)