Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 17, 6)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Hajath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus ejus (Liber II Regum 17, 24)
et unaquæque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant (Liber II Regum 17, 29)
porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim (Liber II Regum 17, 31)
et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus (Liber II Regum 17, 32)
fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem (Liber II Regum 17, 41)
in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)
et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiæ id est nono anno Osee regis Israël capta est Samaria (Liber II Regum 18, 10)
tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti et triginta talenta auri (Liber II Regum 18, 14)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciæ præpositus domus et Sobna scriba et Joahe filius Asaph a commentariis (Liber II Regum 18, 18)