Gefunden 8616 Ergebnisse für: Pó
factum est autem post hæc percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim (Liber II Samuelis 8, 1)
et posuit David præsidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 6)
et posuit in Idumea custodes statuitque præsidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est (Liber II Samuelis 8, 14)
et regnavit David super omnem Israël faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo (Liber II Samuelis 8, 15)
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis (Liber II Samuelis 8, 16)
erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 2)
cum autem venisset Mifiboseth filius Jonathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus (Liber II Samuelis 9, 6)
porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis jugiter vescebatur et erat claudus utroque pede (Liber II Samuelis 9, 13)
factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius ejus pro eo (Liber II Samuelis 10, 1)
egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo (Liber II Samuelis 10, 8)
videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prœlium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israël et instruxit aciem contra Syrum (Liber II Samuelis 10, 9)
reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon (Liber II Samuelis 10, 10)