Gefunden 1192 Ergebnisse für: Ope
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)
venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriæ montium (Prophetia Ezechielis 7, 7)
et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium (Prophetia Ezechielis 7, 18)
et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati (Prophetia Ezechielis 11, 12)
et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies ejus operietur ut non videat oculo terram (Prophetia Ezechielis 12, 12)
etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis (Prophetia Ezechielis 15, 5)
et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et juravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi (Prophetia Ezechielis 16, 8)
in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis (Prophetia Ezechielis 16, 30)
et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Prophetia Ezechielis 16, 51)
et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 7)
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 16)
pater ejus quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (Prophetia Ezechielis 18, 18)