Mosaico decorativo

Gefunden 1451 Ergebnisse für: Omnes

  • sed et per omnes provincias quæ dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Judæi interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret (Liber Esther 9, 16)

  • dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)

  • et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem (Liber Esther 9, 30)

  • et fuit possessio ejus septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque juga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Liber Iob 1, 3)

  • cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit (Liber Iob 8, 12)

  • posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti (Liber Iob 13, 27)

  • audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis (Liber Iob 16, 2)

  • nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei (Liber Iob 16, 8)

  • igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem (Liber Iob 17, 10)

  • omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo (Liber Iob 20, 26)

  • ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini (Liber Iob 27, 12)

  • audi igitur Job eloquia mea et omnes sermones meos ausculta (Liber Iob 33, 1)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina