Gefunden 597 Ergebnisse für: Nomen
si iniquitates nostræ responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multæ sunt aversiones nostræ tibi peccavimus (Liber Ieremiae 14, 7)
quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos (Liber Ieremiae 14, 9)
ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ recordare ne irritum facias fœdus tuum nobiscum (Liber Ieremiae 14, 21)
inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum (Liber Ieremiae 15, 16)
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique (Liber Ieremiae 20, 3)
in diebus illius salvabitur Juda et Israël habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster (Liber Ieremiae 23, 6)
quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 25, 29)
hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)
qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (Liber Ieremiae 32, 18)
qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 32, 20)
et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 32, 34)
