Gefunden 1180 Ergebnisse für: Nom
peperitque Abræ filium qui vocavit nomen ejus Ismaël (Liber Genesis 16, 15)
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te (Liber Genesis 17, 5)
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)
festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor (Liber Genesis 19, 22)
peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)
minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19, 38)
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac (Liber Genesis 21, 3)
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)
appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (Liber Genesis 22, 14)
concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha (Liber Genesis 22, 24)
habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (Liber Genesis 24, 29)
eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)