Gefunden 885 Ergebnisse für: Ninodo Filius Curis
quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum (Liber Sapientiae 9, 5)
et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater (Liber Ecclesiasticus 4, 11)
nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiæ placuerunt (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit præceps (Liber Ecclesiasticus 30, 8)
et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini (Liber Ecclesiasticus 45, 28)
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Jepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiæ (Liber Ecclesiasticus 46, 9)
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit (Liber Ecclesiasticus 50, 1)
doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsi in codice isto Jesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo (Liber Ecclesiasticus 50, 29)
verbum quod vidit Isajas filius Amos super Judam et Hierusalem (Liber Isaiae 2, 1)
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)
et dixit Dominus ad Isajam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Jasub filius tuus ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 7, 3)