Gefunden 79 Ergebnisse für:

  • in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)

  • ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ (Liber Genesis 7, 15)

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ (Liber Genesis 8, 1)

  • cumque transissent quadraginta dies aperiens Nœ fenestram arcæ quam fecerat dimisit corvum (Liber Genesis 8, 6)

  • at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram (Liber Genesis 8, 11)

  • igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8, 13)

  • locutus est autem Deus ad Nœ dicens (Liber Genesis 8, 15)

  • egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo (Liber Genesis 8, 18)

  • ædificavit autem Nœ altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare (Liber Genesis 8, 20)

  • benedixitque Deus Nœ et filiis ejus et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram (Liber Genesis 9, 1)

  • hæc quoque dixit Deus ad Nœ et ad filios ejus cum eo (Liber Genesis 9, 8)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina