Gefunden 841 Ergebnisse für: Muros Jerusalem Contra Nehemiam
quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiæ (Liber Iosue 8, 14)
dixit Dominus ad Josue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam (Liber Iosue 8, 18)
viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent (Liber Iosue 8, 20)
siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire cœperunt cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur (Liber Iosue 8, 22)
congregati sunt pariter ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo eademque sententia (Liber Iosue 9, 2)
et non percusserunt eos eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël murmuravit itaque omne vulgus contra principes (Liber Iosue 9, 18)
sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si pejeraverimus (Liber Iosue 9, 20)
tunc locutus est Josue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israël dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon (Liber Iosue 10, 12)
reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israël muttire ausus est (Liber Iosue 10, 21)
transivit cum omni Israël de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam (Liber Iosue 10, 29)
ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam (Liber Iosue 10, 36)
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)