Gefunden 528 Ergebnisse für: Mur
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes recede a nobis ut serviamus Ægyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (Liber Exodus 14, 12)
et ingressi sunt filii Israël per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (Liber Exodus 14, 22)
filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Liber Exodus 14, 29)
et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus (Liber Exodus 15, 24)
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16, 2)
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)
dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum (Liber Exodus 16, 9)
audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)
sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti (Liber Exodus 17, 3)
dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur (Liber Exodus 20, 19)
senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quæstionis referetis ad eos (Liber Exodus 24, 14)