Gefunden 346 Ergebnisse für: Moses adorate

  • Moses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuhel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos (Liber Psalmorum 98, 6)

  • exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus Dominus Deus noster (Liber Psalmorum 98, 9)

  • et dixit ut disperderet eos si non Moses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos (Liber Psalmorum 105, 23)

  • et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos (Liber Psalmorum 105, 32)

  • constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses (Liber II Maccabaeorum 1, 29)

  • erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est (Liber II Maccabaeorum 2, 11)

  • dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)

  • legem mandavit Moses in præceptis justitiarum et hereditatem domui Jacob et Israël promissionis (Liber Ecclesiasticus 24, 33)

  • dilectus a Deo et hominibus Moses cujus memoria in benedictione est (Liber Ecclesiasticus 45, 1)

  • conplevit Moses manus ejus et unxit illum oleo sancto (Liber Ecclesiasticus 45, 18)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina