Mosaico decorativo

Gefunden 1369 Ergebnisse für: Moses Et Terram

  • et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio (Liber II Paralipomenon 32, 21)

  • attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (Liber II Paralipomenon 32, 31)

  • amovit autem eum rex Ægypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri (Liber II Paralipomenon 36, 3)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (Liber Esdrae 9, 11)

  • et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)

  • tu ipse Domine solus tu fecisti cælum cælum cælorum et omnem exercitum eorum terram et universa quæ in ea sunt maria et omnia quæ in eis sunt et tu vivificas omnia hæc et exercitus cæli te adorat (Liber Nehemiae 9, 6)

  • et invenisti cor ejus fidele coram te et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Jebusei et Gergesei ut dares semini ejus et implesti verba tua quoniam justus es (Liber Nehemiae 9, 8)

  • panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis (Liber Nehemiae 9, 15)

  • et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan (Liber Nehemiae 9, 22)

  • et filios eorum multiplicasti sicut stellas cæli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (Liber Nehemiae 9, 23)

  • et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terræ ut facerent eis sicut placebat illis (Liber Nehemiae 9, 24)

  • ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus et quæ bona sunt ejus et nos ipsi servi sumus in ea (Liber Nehemiae 9, 36)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina