Mosaico decorativo

Gefunden 5144 Ergebnisse für: Mors Autem Saul

  • multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia (Actus Apostolorum 4, 32)

  • et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat (Actus Apostolorum 4, 35)

  • Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere (Actus Apostolorum 4, 36)

  • vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum (Actus Apostolorum 5, 1)

  • dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)

  • audiens autem Ananias hæc verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant (Actus Apostolorum 5, 5)

  • surgentes autem juvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt (Actus Apostolorum 5, 6)

  • factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introjit (Actus Apostolorum 5, 7)

  • respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti (Actus Apostolorum 5, 8)

  • Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te (Actus Apostolorum 5, 9)

  • confestim cecidit ante pedes ejus et exspiravit intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum (Actus Apostolorum 5, 10)

  • per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis (Actus Apostolorum 5, 12)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina