Gefunden 135 Ergebnisse für: Moab

  • excelsa quoque quæ erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex (Liber II Regum 23, 13)

  • inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)

  • obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith (Liber I Paralipomenon 1, 46)

  • et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem hæc autem verba vetera (Liber I Paralipomenon 4, 22)

  • porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas (Liber I Paralipomenon 8, 8)

  • Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis (Liber I Paralipomenon 11, 22)

  • percuteretque Moab et fierent Moabitæ servi David offerentes ei munera (Liber I Paralipomenon 18, 2)

  • sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Josaphat ut pugnarent contra eum (Liber II Paralipomenon 20, 1)

  • nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos (Liber II Paralipomenon 20, 10)

  • cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina