Gefunden 1170 Ergebnisse für: Mihi
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus respondete mihi (Evangelium secundum Marcum 11, 30)
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam (Evangelium secundum Marcum 12, 15)
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile (Evangelium secundum Lucam 1, 3)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me (Evangelium secundum Lucam 1, 43)
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa (Evangelium secundum Lucam 4, 6)