Gefunden 1170 Ergebnisse für: Mihi
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum (Liber I Regum 1, 27)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)
et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio (Liber I Regum 1, 51)
tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)
sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui (Liber I Regum 2, 7)
habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem et juravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio (Liber I Regum 2, 8)
addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille (Liber I Regum 2, 14)
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem (Liber I Regum 2, 17)
juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)
et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias (Liber I Regum 2, 24)
venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)