Gefunden 961 Ergebnisse für: Mer
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3, 8)
dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4, 13)
at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)
filii Jafeth Gomer Magog et Madai Javan et Thubal et Mosoch et Thiras (Liber Genesis 10, 2)
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma (Liber Genesis 10, 3)
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem (Liber Genesis 12, 9)
reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (Liber Genesis 13, 3)
dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem (Liber Genesis 13, 14)
faciamque semen tuum sicut pulverem terræ si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit (Liber Genesis 13, 16)
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan (Liber Genesis 14, 14)
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)
eduxitque eum foras et ait illi suspice cælum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum (Liber Genesis 15, 5)