Gefunden 1224 Ergebnisse für: Mensura Promissa Terra
non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra (Liber Deuteronomii 5, 8)
honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cærimonias atque judicia quæ docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem (Liber Deuteronomii 5, 31)
sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)
hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam (Liber Deuteronomii 6, 1)
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)
ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi (Liber Deuteronomii 8, 10)
elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 8, 14)
inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Jetabatha in terra aquarum atque torrentium (Liber Deuteronomii 10, 7)
en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt (Liber Deuteronomii 10, 14)
et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti (Liber Deuteronomii 10, 19)
et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)