Gefunden 526 Ergebnisse für: Meam
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)
intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus ipsius sed lætitiam et gaudium (Liber Sapientiae 8, 16)
et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus (Liber Ecclesiasticus 24, 21)
de manibus quærentium animam meam et de portis tribulationis quæ circumdederunt me (Liber Ecclesiasticus 51, 5)
exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum (Liber Ecclesiasticus 51, 13)
et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum (Liber Isaiae 1, 25)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra (Liber Isaiae 3, 14)
nunc ergo habitator Hierusalem et vir Juda judicate inter me et inter vineam meam (Liber Isaiae 5, 3)
et clamavit leo super specula Domini ego sum stans jugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus (Liber Isaiae 21, 8)
an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi (Liber Isaiae 27, 5)
auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum (Liber Isaiae 28, 23)
