Gefunden 1477 Ergebnisse für: Mea
propterea hæc dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea ædificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem (Prophetia Zachariae 1, 16)
quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prædæ his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me (Prophetia Zachariae 2, 9)
hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt (Prophetia Zachariae 3, 7)
et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis (Prophetia Zachariae 9, 8)
et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me (Prophetia Zachariae 11, 8)
et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis (Prophetia Zachariae 11, 10)
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos (Prophetia Zachariae 11, 12)
et præcidi virgam meam secundam quæ appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Judam et inter Israël (Prophetia Zachariae 11, 14)
sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea (Prophetia Zachariae 13, 5)
framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos (Prophetia Zachariae 13, 7)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege (Prophetia Malachiae 2, 9)
