Gefunden 1477 Ergebnisse für: Mea
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant cærimonias meas (Prophetia Ezechielis 44, 16)
et cum fuerit controversia stabunt in judiciis meis et judicabunt leges meas et præcepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt (Prophetia Ezechielis 44, 24)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)
sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)
Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? (Prophetia Danielis 3, 15)
Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo (Prophetia Danielis 4, 1)
In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi. (Prophetia Danielis 4, 33)
Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caëli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)
Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi. (Prophetia Danielis 7, 28)
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aëlam regione vidi autem in visione esse me super portam Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)
Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. (Prophetia Danielis 8, 17)
