Gefunden 636 Ergebnisse für: Manu
et dabo universam substantiam civitatis hujus et omnem laborem ejus omneque pretium et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (Liber Ieremiae 20, 5)
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum (Liber Ieremiae 20, 13)
et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi (Liber Ieremiae 21, 5)
et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)
posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)
domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)
hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)
vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 22, 25)
quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israël sume calicem vini furoris hujus de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (Liber Ieremiae 25, 15)
et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus (Liber Ieremiae 25, 17)
cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum bibentes bibetis (Liber Ieremiae 25, 28)
