Gefunden 636 Ergebnisse für: Manu
alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia præsentia Dei magnifice delectati (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est (Liber II Maccabaeorum 15, 32)
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum (Liber Proverbiorum 6, 3)
eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis (Liber Proverbiorum 6, 5)
manus in manu non erit innocens malus semen autem justorum salvabitur (Liber Proverbiorum 11, 21)
substantia festinata minuetur quæ autem paulatim colligitur manu multiplicabitur (Liber Proverbiorum 13, 11)
mors et vita in manu linguæ qui diligunt eam comedent fructus ejus (Liber Proverbiorum 18, 21)
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)
quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum (Liber Proverbiorum 26, 9)
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est (Liber Ecclesiastes 2, 24)
omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)
