Gefunden 3552 Ergebnisse für: Man
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (Liber Iosue 10, 8)
vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras (Liber Iosue 10, 19)
cumque occumberet sol præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os ejus saxa ingentia quæ permanent usque in præsens (Liber Iosue 10, 27)
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israël percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores ejus non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho (Liber Iosue 10, 30)
tradiditque Dominus Lachis in manu Israël et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quæ fuerat in ea sicut fecerat Lebna (Liber Iosue 10, 32)
tradiditque illos Dominus in manu Israël qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias (Liber Iosue 11, 8)
sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)
et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir (Liber Iosue 13, 26)
dedit et dimidiæ tribui Manasse filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem (Liber Iosue 13, 29)
cujus hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida (Liber Iosue 13, 30)