Gefunden 3552 Ergebnisse für: Man
et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)
adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini (Liber Deuteronomii 8, 3)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis ejus et timeas eum (Liber Deuteronomii 8, 6)
observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata ejus atque judicia et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 8, 11)
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)
ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meæ hæc mihi omnia præstiterunt (Liber Deuteronomii 8, 17)
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu (Liber Deuteronomii 9, 15)
projeci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 9, 17)
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)
feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus (Liber Deuteronomii 10, 3)
custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)
ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore (Liber Deuteronomii 11, 1)
