Gefunden 3552 Ergebnisse für: Man
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (Liber Exodus 16, 21)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)
dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (Liber Exodus 16, 28)
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)
appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle (Liber Exodus 16, 31)
dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (Liber Exodus 16, 33)
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17, 1)
ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israël et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade (Liber Exodus 17, 5)
dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)
cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)
