Gefunden 257 Ergebnisse für: Locum

  • fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • congregavitque universum Israël in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem præparaverat ei (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • et dedi locum populo meo Israël plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio (Liber I Paralipomenon 17, 9)

  • dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)

  • arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus (Liber II Paralipomenon 5, 8)

  • ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (Liber II Paralipomenon 6, 20)

  • apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii (Liber II Paralipomenon 7, 12)

  • elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus (Liber II Paralipomenon 7, 16)

  • die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 20, 26)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina