Gefunden 905 Ergebnisse für: Lie
et mentitus est omnia quæcumque dixit et alienavit se ab Jonathan et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat et vexabat eum valde (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Jonatha in Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos (Liber I Maccabaeorum 12, 10)
et noluit ea accipere sed inrupit omnia quæ pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo (Liber I Maccabaeorum 15, 27)
et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quæ ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est (Liber I Maccabaeorum 15, 33)
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo (Liber II Maccabaeorum 1, 5)
accinctæque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quæ conclusæ erant procurrebant ad Onian aliæ autem ad muros quædam vero per fenestras aspiciebant (Liber II Maccabaeorum 3, 19)
erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenæ conversationis propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus (Liber II Maccabaeorum 4, 13)
misso autem in Ægypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Joppen et inde Hierosolymam (Liber II Maccabaeorum 4, 21)
fiebant ergo cædes juvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces (Liber II Maccabaeorum 5, 13)
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)