Gefunden 905 Ergebnisse für: Lie
cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienæ quæ non est de filiis Israël sed transibo usque Gabaa (Liber Iudicum 19, 12)
habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum (Liber Iudicum 19, 24)
at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit (Liber Iudicum 19, 26)
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israël in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ quomodo tantum scelus perpetratum esset (Liber Iudicum 20, 3)
et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quæ cognoverunt viros interficite (Liber Iudicum 21, 11)
et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)
profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)
quæ cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem (Liber Ruth 2, 10)
cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis ejus exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi (Liber Ruth 2, 22)
et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos (Liber Ruth 3, 8)
noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)
cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quæ uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua (Liber Ruth 4, 5)