Gefunden 2001 Ergebnisse für: Lia
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire (Liber Thobis 10, 12)
monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere (Liber Thobis 10, 13)
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)
tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)
tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)
de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum (Liber Iudith 3, 8)
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat (Liber Iudith 4, 5)
et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)
et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum (Liber Iudith 4, 8)