Gefunden 2001 Ergebnisse für: Lia
Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum (Actus Apostolorum 15, 38)
et inveniens quendam Judæum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)
et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum (Actus Apostolorum 20, 15)
alia autem die profecti venimus Cæsaream et intrantes in domum Philippi evangelistæ qui erat de septem mansimus apud eum (Actus Apostolorum 21, 8)
at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Judæis qui crediderunt et omnes æmulatores sunt legis (Actus Apostolorum 21, 20)
nonne tu es Ægyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum (Actus Apostolorum 21, 38)
ut autem judicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ (Actus Apostolorum 27, 1)
et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam (Actus Apostolorum 27, 6)
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)
qui cum justitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus (Epistula ad Romanos 1, 32)
scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt (Epistula ad Romanos 2, 2)
existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei (Epistula ad Romanos 2, 3)