Mosaico decorativo

Gefunden 2001 Ergebnisse für: Lia

  • sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion (Liber Ieremiae 6, 23)

  • filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos (Liber Ieremiae 6, 26)

  • et ædificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quæ non præcepi nec cogitavi in corde meo (Liber Ieremiae 7, 31)

  • et dabo Hierusalem in acervos harenæ et cubilia draconum et civitates Juda dabo in desolationem eo quod non sit habitator (Liber Ieremiae 9, 11)

  • audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)

  • et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius (Liber Ieremiae 11, 19)

  • dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ (Liber Ieremiae 13, 18)

  • et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Hierusalem præ fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiæ eorum et effundam super eos malum suum (Liber Ieremiae 14, 16)

  • et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer (Liber Ieremiae 14, 17)

  • ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ recordare ne irritum facias fœdus tuum nobiscum (Liber Ieremiae 14, 21)

  • et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum (Liber Ieremiae 15, 3)

  • quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quæ genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac (Liber Ieremiae 16, 3)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina