Gefunden 2001 Ergebnisse für: Lia
trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos (Liber Ecclesiasticus 10, 8)
sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur (Liber Ecclesiasticus 14, 19)
multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea (Liber Ecclesiasticus 16, 6)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (Liber Ecclesiasticus 17, 7)
et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum ejus (Liber Ecclesiasticus 17, 8)
et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo (Liber Ecclesiasticus 17, 11)