Gefunden 629 Ergebnisse für: Levi De Filiis
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium (Liber I Paralipomenon 21, 6)
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (Liber I Paralipomenon 23, 6)
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi (Liber I Paralipomenon 23, 14)
hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 24)
juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)
porro filiis Aaron hæ partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 1)
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium (Liber I Paralipomenon 24, 3)
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo (Liber I Paralipomenon 24, 4)
porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 5)
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subaël et filiis Subaël Jedeja (Liber I Paralipomenon 24, 20)
de filiis quoque Roobiæ princeps Jesias (Liber I Paralipomenon 24, 21)