Gefunden 341 Ergebnisse für: Legem Mosi
filii Mosi Gersom et Eliezer (Liber I Paralipomenon 23, 15)
Subaël autem filius Gersom filii Mosi præpositus thesauris (Liber I Paralipomenon 26, 24)
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum (Liber II Paralipomenon 8, 13)
cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)
ac præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata (Liber II Paralipomenon 14, 4)
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)
constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)
sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi præcepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur (Liber II Paralipomenon 25, 4)
steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum (Liber II Paralipomenon 30, 16)
pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi (Liber II Paralipomenon 31, 3)
in universa cultura ministerii domus Domini juxta legem et cærimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 31, 21)