Gefunden 2003 Ergebnisse für: Lege Domini
stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas (Liber II Paralipomenon 6, 12)
nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)
cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)
nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset majestas Domini templum Domini (Liber II Paralipomenon 7, 2)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)
expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam (Liber II Paralipomenon 8, 1)
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)
tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum (Liber II Paralipomenon 8, 12)
omnes inpensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam (Liber II Paralipomenon 8, 16)