Mosaico decorativo

Gefunden 2003 Ergebnisse für: Lege Domini

  • cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit (Liber I Regum 20, 36)

  • factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 17)

  • et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini (Liber I Regum 21, 20)

  • igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)

  • factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 28)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)

  • dixit autem Josaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum (Liber I Regum 22, 7)

  • dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini (Liber I Regum 22, 16)

  • ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)

  • accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi (Liber I Regum 22, 24)

  • et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat (Liber I Regum 22, 38)

  • et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina